- NOBILITAS
- I.NOBILITASin Imperio Romano-Germanico, liberum denotat et ab omni Principum Civitatumque dominio exemptum, solique Imperio subiectum Ordinem Equestrem, qui in sibi subiectos merum imperium habet. German. die freye Reichs von Adel, die freye Ritterschafft (in literis, quae ad quemvis eorum exarantur, inscriptio habet, dem Reichs Freyhoch Edelgebornen) Originem habent a Principum interitu (unde in utraque Bavaria, Saxonia, aliisque in locis, ubi ex familiis Principum priscorum posteri et successores supersunt, non nisi Nobiles mediati reperiuntur) ac dividuntur in tres Classes, Franconicam, Suevicam et Rhenensem; quibus olim Bavarita quoque fuerat addita, sed Nobtlitas illa Principibus hodie ac Civitatibus subiecta est, G. Hornius Orb. Polit. Part. 2. p. 102. Et quidem Franconicam quod attinet, licet olim Franconia suos quoque habuerit Duces, eorum tamen ius postea accrevit Imperio, ut ex mediatis hinc immediati Nobiles facti fuerint: de quorum privilegiis a Ferdinando I. Imperatore collatis, et a Maximiliano II. ac Rudolfo II. confirmatis, vide Limnaeum, infra laudandum. Suevicam quod spectat, fuêre illi Ducibus subiecti, quamdiu Suevicus Ducatus unius corporis nomen merebatur; postea vero hôc, Penthei instar, in plura discerptô membra, Ducatus ipse una cum Ordine Equestri Imperio accessit, nec ulli alteri posthac exintegro datus est (quamvis eius titulum ad filium suum transtulerit Rudolfus I. Imperator) a quo tempore Suevica Nobilitas libertatem et immediatam subiectionem acquisivisse videtur. Inprimis circa A. C. 1269. quô una cum Conradino illustrissimum Sueviae Ducum genus, et potentissimus Ducatus, sinistrô simul corruerent Fatô. De huius Classis privilegiis, vide ibid. Rhenana tandem (sub qua Alsatica quoque Nobilitas, licet eius in Recessibus Imperii nulla fiat mentio, comprehenditur) eôdem modô orta videtur. Tractus enim Rhenanus, praeter Sueviae Duces, nullos alios certos Dominos, quam qui conclusum (ut vocant) habuerunt territorium, agnovisse videtur: donec ibi Sereniss. Electoris Palatini dominatus succrevit, uti Freherus docet. Hi omnes, cum animadverterent, singulos sibi non sufficere, societatem inter se instar Rei publicae, foedere et pactô sollenni, instituerunt: habentque etiamnum Senatum Equstrem (Ritterath) Concilia (Rittertage) Magistratus, (Oberhaubtmann und Underhaubleute) aliaque Reip. instituta, de quibus vide Ludolph. Hugonem de Statu Region. German. 6. 5. §. 6. Praeferuntur autem Civitatibus municipalibus, in Conventibus Provincialibus (auf den Landtagen) at in Principum Conventibus (auf den Furstentagen) ubi Civitates Imperiales et Nobiles immediati simul comparent, Civitatibus ius πρωτοκαθεδρίας competit, teste Noldeniô. Bellum iis cum Principibus et Civitatibus duplex memoratur; quorum prius excitavit Franciscus a Sickingen, A. C. 1521. de quo Sleidanus: alterum Wilhelmus Grumbachius movit A. C. 1567. Vide Thuanum Histor. Loca, in quae Classis quaelibet dividitur, dabimus infra. Plura vero hac in rem vide apud Limnaeum Enuncleat. l. 3. c. 29. LOCA (VIERTHEIL) IN QUAE FRANCONIAE NOBILITAS DIVIDITUR. I. Odenwald. II. Steierwald. III. Gebiirg. IV. Altmiihl. V Baunarch oder die Biichen. VI. Roh und Wehr oder Weyden. LOCA SUEVICAE CLASSIS. I. Hegau, Bodensee und Algou. II. an der Donau. III. am Kocher oder Gochen. IV. Am Schwartzwald, Neckar und Ortenais. V. Im Craichgau. NOBILITATIS RHENENSIS LOCA. I. in Gau et Wasgau. II. in Wetterau, Westerwaldt. Rheingau. III. Nider-Rheinstrom, Hunsruck, Eberswald. Kreydemannus Tract. de Nobilitate Suevica p. 88. num. 8. doct, Nobiles Rhenanosdividi, in Rhenanos in specie ita dict os et Wetteravicos. De horum Privilegiis, vide Limnaeum ubi supra.II.NOBILITAStitulus honorarius, quô Bovo Sithinensis Abbas Widonem Archiepiscopum Remensem compellat, in Ep. praefixâ Relationi de Inventione et elevatione S. Bertini. Eôdem titulô Reges quoque Francorum compellantur in Ep. 34. et 52. ex iis, quae habentur Histor. Franc. tom. 4. Adde Iohannem IX. Pontific. Ep. 173. Gregorium VII. l. 1. Ep. 18. 19. 38. 45. et alibi passim. Car. du Frensne Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.